- TARTARI
- TARTARIpopuli partim Asiae, partim Europae, qui olim Scythae appellabantur, nomen acceperunt a tribu Tartar, ex qua senex quidam, Cangio appellatus, vir obscuri quidem generis, verum prudentiâ et sanctitatis opinione insignis, natus, Rex atque Imperator ab illis factus est. Quorum originem antiquissimam multi ad decem Israelis tribus referunt; quod unde habeant, non video: illud quidem constare videtur, Scythas a Magogo, Iapeti filio, cuius in sacris literis saepe mentio fit, originem ducere, decem illas tribus a Persarum Rege, non in Scythiam, sed in Mediam Persidem que translatas fuisse. Hodie longe lateque in Scythia et Sarmatia dominantut. A Tartar vel Tatar fluv. denominare illos malunt alit. Qui m Asia, excuslô hîc Sinensium dominatu, Cathainum camplissimum regnum, nomine magnae Tartariae condiderunt, A. C. 1203. Auctore Changiô Chamô, qui suo iussit unicum Deum coloere. Ei ex 12. filiis maximus natu Hogotius Cham sucessit: quem excepit sil. Ochtai, A. C. 1226. qui fratres cum copiis ad ceteras orbis partes subiugandas misit, e quibus Batro, cui Septentrio obvenit, Moscoviam subiecit, Russiâque, Poloniâ et Silesiâ devastatis, Henricum Ducem ad ignitum cruentissimô paeliô, incantationibus adhibitis vicit, A. C. 1242. Degunt sub Magno Chamo, saevi, crudeles, bellorum avidi, sagittandi peritissimi: diripiunt, vastant, quidquid Mars obtulerit: tranquilioris inter illos vitae amantes, in tentoriis degunt, pastoritiam vitam sectati. Equitatu maxime Chamus valet; Coeterum fere omnes Mahometani sunt, licet Iudaeorum, Haereticorum, et Schismaticorum, a parte Moscoviae, inter illos non pauci. Tartari Europaei, olim sub propriis Principibus, postmodum a Tauris Scythis subacti nomen quoque acceperunt. His pulsis, Mithridates regione potitus est, donec Romani illô victô, in Chersoneso Taurica proprios Reges instituerunt, Bosphori Reges dictos. Postea divisô Imperiô, Orientalis Imperii pars Tartaria fuit, a Genuensibus dein subacta. Sed A.C. 1250. Tartari superiores ipsos Genuenses tributum sibi pendere coegerunt, Mahometes tandem II. captâ Caffâ, A. C. 1452. illos penitus expluit. Excursionibus continuis vicinis infesti, Kamum Principem Habent, Turcae tributarium, qui illos saepe contra Polonos, qui ipsis olim tributa pependerunt, ut auxiliaribus illorum copiis ad omnes casus uti poslent, et Coacos emittit. Sic in Poloniam irruptione factâ, A. C. 1289. unum et XXM. innuptarum puellarum abduxêre, ut recentiora omittam. Panem contemptum bestiarum pabulum vocant, carne solum vescentes, quas saepissime coquunt, sub ephippiis. Tartaroum Chamum Turcici Imperii heredem efle, si Ottomanorum familiam exstingui contigerit, refert Petrus de Valle Itiner. praeter quem vide Bergeron. tract. de Tartar. Nicol. Hvenum, Hist. Tartar. Guil Brussium, Diar. de Tartar. Mich. Lithuanum de moribus Mosc. Lithuanorum et Tartar. Guil. Rubruquisi um, Ioh. Carpinum Ascelinum, Itiner Tartar. Martin. Martinium, et Palafum, Hist. occup. Sinens. Monarch. Marc. Paulum, P. de Valle, Itner. tom. 3. Becmannum, Hist. Orbis terr. ubi Tartaros ex Septentrionali Asia arcessit, propriôque τοῦ Tartar nomine venite, qui Mogolorum partem constituunt, Scythas extra Imaum montem: nunc autem in universum omnes Septentr. Asiae incolas ad extremum Orient. Usque sic appellari refert. Georg. Hormius, Hunnos olim Scythasque dictos ait, et de nominis origine ex Monacho Rubruque, ante 4.saecula in Tartariam a Galliae Rege mislo, ista habet: Tartari, tribus quaedam sive horda Scitharum fuit sic appellata, a fluvio Tater. Qui cum in exercitu Mogolum seu Scitharum militantes, perpetuo pr. emitterentur, spar sa adventus eorum fama, populus passim inclamavit, Tataros adventare, quô pactô nomen illud paulatim toti genti haesit. Quae opinio etiam hinc capit fidem, quod ipsi Scythae sese in hunc diem non Tataros sed Mogolos apellant. Idem primam mentionem Imperii Tartarici in A. C. 400. incidere, apud Emircontum Scriptorem Rerum Pers. Regumque commune nomen fuissle Hakon, unde Chagam, apud Latinos et Graecos, addit. Quô pactô postmodum Cingis Chan seu Schinguis-Kan Imperium totô orbe amplissimum, Tartariae Magnae nomine, condiderit, sub finem saeculi XII, et quo modo, potquam intestinis posterorum eius dissidiis prope collapsum eslet, illud Termir-Lenkus seu Tamerlanes restauraverit, circa A. C. 1370. ut et alia huc pertinentia, diximus passim. Plura vide apud Georg. Hornium praefatum Orb. Imper cum Animadv. L. Ioach. Felleri, p. 426. et seqq. et Orb. Polit. cum Animadv. itidem L. Ottonis Menckenit Part. c. p. 417. ubi de Memorabilibus Tartaricis: Martin. Broniovium in Tartar. descr. Alios. Vide quoque infra.Series Magnorum Tartarie Regum.Schinguis-Khan, cum 4. haberet filios, singulis quidem aliquam ditionum partem assignavit, primogenitum vero Magnum Chamum appellari, coeterosque fratres ei subesle voluit. Itaque ei successit. Octai seu Hokota, qui totam Persiam pulsis Turcis perdoivit.Mango, Christianam religionem amplexus, amplissimum Chinense Regnum in suam potestatem redegit. Klubai seu Cobila, urbem Chinensium maximam Cambalu seu Peking exstruxit. In eius aula M. Paulus Venetus per 17. annos vixit. Ulacuan seu Aliau, utbem Bagdadum, necato in thesauris suis Chaliphâ ultimô, expugnavit. Post eum intestinis dissidiis omnia in peius ruere, usque ad Tamerlanem, ut dictum, de quo vide suô locô, et plura apud Boeclerum Diatribâ pecul. de Tamerlane.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.